IV. Nummus Dāvī


Episode Artwork
1.0x
0% played 00:00 00:00
Nov 03 2018 2 mins   48

Aemilia, quae virum suum nōn videt, Dāvum interrogat: “Ubi est vir meus? Cūr nōn venit?”

Dāvus audit dominum, quī Mēdum vocat: “Venī, Mēde! Venī, improbe serve!”

Dāvus: “Audī! Dominus Mēdum vocat, sed Mēdus abest neque venit.”

Aemilia: “Mēdus nōn venit quia pecūniam dominī suī habet. Is servus improbus est! Sed ecce venit vir meus.”

Aemilia laeta est, quia Iūlius venit. Is īrātus est, et sacculum suum in mēnsā pōnit.

Iūlius: “Ecce sacculus meus. Iam nōn centum, sed tantum decem nummī in sacculō meō sunt. Cēterī nummī meī sunt in sacculō Mēdī!” Dominus suum Mēdum servum accūsat.

Aemilia: “Nōn decem, sed tantum novem sunt nummī in sacculō tuō.”

Iūlius pecūniam numerat: “Ūnus, duo, trēs, quattuor, quīnque, sex, septem, octō, novem. Quid? Novem tantum? Cūr ūnus nummus abest?”

Aemilia: “Quia in sacculō Dāvī est, neque tuus, sed Dāvī est nummus. Ecce Dāvus adest. Is nūllum tuum nummum habet. Nōn Dāvum, sed Mēdum accūsā!”

Dāvus: “Ecce parvus sacculus meus, domine. In sacculō ūnus est nummus, quī meus est.”

Iūlius: “Ō Dāve, nummum habē, bone serve! Nōn meus, sed tuus est. Sūme sacculum tuum et discēde!”

Rīdet Aemilia. Iam Iūlius quoque rīdet neque Dāvum, servum probum, accūsat.

Dāvus sacculum suum sūmit et discēdit.

Iūlius: “Probus servus est Dāvus, eius est pecūnia quae in sacculō eius est. Sed mea est pecūnia quae est in sacculō Mēdī!”