XII. Pater abest, adest māter


Episode Artwork
1.0x
0% played 00:00 00:00
Dec 29 2018 2 mins   33

Līberī in lectīs suīs dormiunt. Aemilia dormīre nōn potest, quia sōla iacet in magnō lectō sine virō suō. Cūr Aemilia sōla est in cubiculō? Sōla est, quia Iūlius, vir eius, abest. Ubi est Iūlius? Is Rōmae est.

Aemilia exit ē cubiculō, ōstium post sē claudit et intrat in ātrium, ubi circum impluvium ambulat.

Mārcus, quī hominem in ātriō ambulāre audit, timet et sē interrogat: “Quis est quī ambulat in ātriō, dum servī et līberī dormiunt? Quid agit ille homō? – Pater familiae Rōmae est. Dum dominus ā vīllā abest, fīlius eius est dominus! Necesse est sine timōre virum im- probum petere…!”

Mārcus exit ē lectō atque ōstium aperit, neque ē cubiculō suō exīre audet. Baculum crassum, quod sub lectō iacet, sūmit, quia virum illum improbum, quī in vīllam intrāre audet, baculō pulsāre vult!

Aemilia, quae ōstium aperīrī audit, ad cubiculum Mārcī sē vertit, et Mārcus, quī hominem per umbram ad sē venīre audit, perterritus est: baculum pōnit, ōstium claudit, et lectum post ōstium pōnit!

Māter, quae ōstium aperīre vult neque potest, imperat: “Age! Aperī ōstium, Mārce! Māter tua est.”

Mārcus vōcem Aemiliae audit et ōstium aperit.

Mārcus: “Ō mamma! Vir improbus in ātriō ambulat et…”

Aemilia rīdet et fīliō suō ōsculum dat: “Nōn est vir improbus, sed fēmina proba, quae virum suum probum exspectat. Pater abest, sed māter tua apud tē adest. Nēmō improbus in hanc vīllam intrāre potest aut audet.”

Et māter et fīlius rīdent et rūrsus lectōs suōs petunt.