Inter Ciceronem et Senecam de natura dissensio


Episode Artwork
1.0x
0% played 00:00 00:00
Mar 25 2021 28 mins   4

Faber et Augustus opiniones duas, alteram Ciceronis alteram Senecae, de naturae largitate quae eadem omnibus non est comparant et rogant utrum inter se congruant necne. Cur nobis est terra parca sed bestiis ceteris liberalis larga ferax? 

"Nos vero," ait Cicero [de finibus 2.111], "siquidem in voluptate sunt omnia, longe multumque superamur a bestiis, quibus ipsa terra fundit ex sese pastus varios atque abundantes nihil laborantibus, nobis autem aut vix aut ne vix quidem suppetunt multo labore quaerentibus. nec tamen ullo modo summum pecudis bonum et hominis idem mihi videri potest. quid enim tanto opus est instrumento in optimis artibus comparandis?"

Sed contra Seneca [dialogus 12.11.1] "nihil homini natura quod necessarium faciebat fecit operosum."