Inter Ciceronem et Senecam de natura dissensio
Mar 25 2021
28 mins
Faber et Augustus opiniones duas, alteram Ciceronis alteram Senecae, de naturae largitate quae eadem omnibus non est comparant et rogant utrum inter se congruant necne. Cur nobis est terra parca sed bestiis ceteris liberalis larga ferax? "Nos vero," ait Cicero [de finibus 2.111], "siquidem in voluptate sunt omnia, longe multumque superamur a bestiis, quibus ipsa terra fundit